Ave Maris Stella

Maria SS. delle Grazie Arena VV

Ave, Maris stella,
Dei Magter alma,
Atque semper Virgo,
felix coeli porta.

Sumens illud Ave
Gabrielis ore
funda nos in pace
mutans Evae nomen.

Solve vincla reis,
profen lumen caecis,
mala nostra pelle,
bona cuncta posce.

Monstra te esse matrem,
summat per te preces
qui pro nobis natus
tulit esse tuus.

Virgo singularis
inter omnes mitis,
nos culpit solutos
mites fac et castos.

Vitam praesta puram,
iter para tutum
ut videntes Jesum
semper collaetemur.

Sit laus Deo Patri,
summo Christo decus,
Spiritui Sancto
tribus honor unus.

Amen.
© 2018 Confraternita Maria SS. delle Grazie Arena (VV)
Privacy Policy | Cookie Policy